Modi diversi di imparare una lingua straniera

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Modi diversi di imparare una lingua straniera

 Cur ergo Graecam etiam grammaticam oderam talia cantantem? Nam et Homerus peritus texere tales fabellas, et dulcissime vanus est: et mihi tamen amarus erat puero. Credo etiam Graecis pueris Virgilius ita sit, cum eum sic discere coguntur, ut ego illum; videlicet difficultas omnino ediscendae peregrinae linguae quasi felle adspergebat omnes suavitates Graecas fabulosarum narrationum. Nulla enim verba illa noveram: et saevis terroribus ac poenis, ut nossem, instabatur mihi vehementer. Nam et latina aliquando (infans utique) nulla noveram; et tamen advertendo didici, sine ullo metu atque cruciatu, inter etiam blandimenta nutricum, et ioca arridentium et laetitias alludentium. Didici vero illa sine poenali onere urgentium, cum me urgeret cor meum ad parienda concepta sua: quae non possem, nisi aliqua verba didicissem, a non docentibus, sed a loquentibus: et ego auribus parturiebam, quidquid sentiebam. Hinc satis elucet, maiorem habere vim ad dicenda ista liberam curiositatem, quam meticulosam necessitatem.
da Agostino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38297

[silvana] - [2015-12-04 15:12:50]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile