Appello di Cicerone a combattere uniti contro Antonio


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Appello di Cicerone a combattere uniti contro Antonio
Pagina 316 Numero 278

 Non est, non est vobis, Quirites, cum eo hoste certamen, cum quo aliqua pacis condicio esse possit; neque enim ille servitutem vestram, ut antea, sed iam iratus sanguinem concupiscit. Nullus ei ludus videtur esse iucundior, quam cruor, quam caedes, quam ante oculos trucidatio civium. [...] Incumbite in causam, Quirites, ut facitis. Numquam maior consensus vester in ulla causa fuit, numquam tam vehementer cum senatu consociati fuistis. Nec mirum: agitur enim, non qua condicione victuri, sed victurine simus an cum supplicio ignominiaque perituri. Quamquam mortem quidem natura omnibus proposuit, crudelitatem mortis et dedecus virtus propulsare solet, quae propria est Romani generis et seminis. Hanc retinete, quaeso, quam vobis tamquam hereditatem maiores vestri reliquerunt; alia omnia falsa, incerta sunt, caduca, mobilia: virtus est una altissimis defixa radicibus, quae numquam vi ulla labefactari potest, numquam demoveri Ioco. Hac maiores vestri primum universam ltaliam devicerunt, deinde Karthaginem exciderunt, Numantiam everterunt, potentissimos reges, bellicosissimas gentes in dicionem huius imperii redegerunt.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 5 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 10 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38290

[silvana] - [2016-01-09 12:44:17]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile