banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Rituale funerario degli antichissimi Romani
Pagina 313 Numero 271

 Animae adfirmantur lacte et sanguine in inferiis delectari. Varro Reatinus dicit quoque mulieres in exequiis et luctu solitas esse ora lacerare ut, sanguine ostenso, inferorum animis satisfaciant; quapropter etiam institutum esse ut apud sepulcra victimae caedantur. Apud veteres in inferiis etiam homines interficiebantur, sed, mortuo Iunio Bruto, qui Tarquinios Roma expulerat, cum multae gentes ad eius funus captivos misissent, nepos illius eos, qui missi erant, inter se pugnare certamine iussit; et, quod illi muneri (in dono) missi erant, illud certamen munus appellatum est. Sed, quoniam sumptuosum erat et crudele victimas vel homines interficere, sanguinei coloris coepta est vestis mortuorum corporibus inici. [...] Alii sanguinis inferendi consuetudinem ad adescandas defunctorum animas ad hanc rationem (scopo) pertinere tradunt: ut id, quod amiserunt, videantur accipere. Sanguis enim velut animae possessio est, unde «exsangues» mortui dicuntur.
Servio Danielino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38283
[silvana] - [2015-07-27 17:28:27]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!