banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un pagano difende la propria religione
Pagina 312 Numero 269

 Nec tamen temere [...] maiores nostri aut observandis auguriis, aut extis consulendis, aut instituendis sacris, aut delubris dedicandis operam navaverunt. Specta de libris memoriam: iam eos deprehendes initiasse ritus omnium religionum, vel ut remuneraretur divina indulgentia, vel ut averteretur imminens ira, aut iam tumens et saeviens placaretur. [...] Omitto vetera, quae multa sunt, et de deorum natalibus, donis, muneribus, neglego carmina poetarum; praedicta etiam de oraculis fata transilio, ne vobis antiquitas nimium fabulosa videatur. Intende templis ac delubris deorum, quibus Romana civitas et protegitur et ornatur: magis sunt augusta numinibus incolis, praesentibus, inquilinis, quam cultu, insignibus et muneribus opulenta. Inde adeo pleni et mixti deo vates futura praecerpunt, dant cautelam periculis, morbis medellam, spem adflictis, opem miseris, solacium calamitatibus, laboribus levamentum. Etiam per quietem deos videmus, audimus, agnoscimus, quos impie per diem negamus, nolumus, peieramus.
Minucio Felice


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38281
[emi53rm] - [2019-03-18 12:19:50]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!