banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Discorso di Dario dopo la sconfitta ad Arbela
Pagina 296 Numero 257

 Dareus media fere nocte Arbela, in parvum Assyriae vicum, pervenerat, eodemque magnae partis amicorum eius ac militum fugam fortuna compulerat. Quibus convocatis, exponit haud se dubitare quin Alexander celeberrimas urbes agrosque omni copia rerum abundantes petiturus esset: praedam opimam paratamque ipsum et milites eius spectare. Id suis rebus tali in statu saluti fore, quippe se deserta cum expedita manu petiturum. Ultima regni sui adhuc intacta esse, inde bello vires haud aegre reparaturum. Occuparet sane gazam avidissima gens et ex longa fame satiaret se auro, mox futura praedae sibi; usu didicisse pretiosam supellectilem pelicesque et spadonum agmina nihil aliud fuisse quam onera et impedimenta: eadem trahentem (= trascinandosi dietro) Alexandrum, quibus rebus ante vicisset, inferiorem fore.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38254
[emi53rm] - [2020-04-11 07:47:14]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!