Le pene contro i Catilinari


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le pene contro i Catilinari

 Video duas adhuc esse sententias, unam D. Silani, qui censet eos, qui haec delere conati sunt, morte esse multandos, alteram Caesaris, qui mortis poenam removet, ceterorum suppliciorum omnes acerbitates amplectitur. Uterque et pro sua dignitate et pro rerum magnitudine in summa severitate versatur. Alter eos qui nos omnes vita privare conati sunt, qui delere imperium, qui populi Romani nomen exstinguere, punctum temporis frui vita et hoc communi spiritu non putat oportere, atque hoc genus poenae saepe in improbos cives in hac re publica esse usurpatum recordatur. Alter intellegit mortem a diis immortalibus non esse supplicii causaconstitutam, sed aut necessitatem naturae aut laborum ac miseriarum quietem. Vincula vero et ea sempiterna certe ad singularem poenam nefarii sceleris inventa sunt. Caesar municipiis dispertiri iubet. Habere videtur ista res iniquitatem si imperare velis, difficultatem si rogare. Ego enim suscipiam, et, ut spero, reperiam qui id, quod salutis omnium causA statueritis, non putent esse suae dignitatis recusare. Caesar adiungit gravem poenam municipibus, si quis eorum vincula ruperit. Bona praeterea coniuratorum publicari iubet. Vitam solam relinquit nefariis hominibus; quam si eripuisset, multos una dolores animi atque corporis et omnes scelerum poenas ademisset. Nunc, patres conscripti, video quid mea intersit. Si eritis secuti sententiam Caesaris, fortasse minus erunt mihi populares impetus pertimiscendi sin illam alteram, nescio an amplius mihi negotii contrahatur.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38246

[silvana] - [2016-10-18 16:44:04]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile