banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I costumi degli indiani
Pagina 274 Numero 240

 Mare, quo India adluitur, ne colore quidem abhorret a ceteris: ab Erythro rege inditum est nomen, propter quod ignari rubEre aquas credunt. Terra lini ferax; inde plerisque sunt vestes. Aves ad imitandum humanae vocis sonum dociles sunt, animalia invisitata ceteris gentibus nisi invecta. Eadem terra rhinocerotas alit, non generat. Elephantorum maior vis quam quos in Africa domitant, et viribus magnitudo respondet. Aurum flumina vehunt, quae leni modicoque lapsu segnes aquas ducunt. Gemmas margaritasque mare litoribus infundit, neque alia illis maior opulentiae causa est, utique postquam vitiorum commercium vulgavere in exteras gentes. Corpora usque pedes carbaso velant; soleis pedes, capita linteis vinciunt; lapilli ex auribus pendent, brachia quoque et lacertos auro colunt, quibus inter populares aut nobilitas aut opes eminent. Capillum pectunt saepius quam tondent, mentum semper intonsum est, reliquam oris cutem ad speciem levitatis exaequant. Regum tamen luxuria, quam ipsi magnificentiam appellant, superat omnium gentium vitia: cum rex semet in publico conspici patitur, turibula argentea ministri ferunt totumque iter odoribus complent. Aurea lectica margaritas circumpendentibus recubat; lecticam sequuntur armati corporisque custodes.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38231
[emi53rm] - [2020-04-10 07:08:19]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!