Micipsa manda Giugurta a combattere a Numanzia

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Micipsa manda Giugurta a combattere a Numanzia

 Micipsa, ubi videt neque per vim neque insidiis opprimi posse Iugurtham, quod erat manu promptus et adpetens gloriae militaris, statuit eum obiectare periculis et eo modo fortunam temptare. Igitur bello Numantino Micipsa, cum equitum atque peditum auxilia populo Romano mitteret, sperans vel ostentando virtutem vel hostium saevitia facile eum occasurum, praefecit Numidis, quos in Hispaniam mittebat. Sed ea res longe aliter, ac ratus erat, evenit. Nam Iugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea tam modestissime parendo quam saepe obviam eundo periculis in tantam claritatem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maxumo terrori esset. Sed postea, NumantiA deletA, Scipio demittere auxilia et ipse reverti domum decrevit. Tum ita Micipsae Scipio scripsit: «Iugurthae tui bello Numantino longe maxima virtus fuit, quam rem tibi certo scio gaudio esse. Nobis ob merita sua carus est: ut idem senatui et populo Romano sit, summa ope nitemur. Tibi quidem pro nostra amicitia gratulor. En habes virum dignum te atque avo suo Masinissa». Igitur rex, ubi ea, quae fama acceperat, ex litteris imperatoris cognovit, cum virtute tum gratiA viri permotus, animum suum flexit statimque Iugurtham adoptavit et testamento pariter cum filiis heredem instituit.
da Sallustio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38230

[emi53rm] - [2020-03-10 07:50:57]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile