banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Alessandro perdona il vinto re Poro
Pagina 272 Numero 237

 Porus interrogatus cur Alexandro resistere conatus esset, respondit se non adhuc novisse eius vires. Rursus interrogatus quid ipse censeret victori faciendum esse, respondit: «Quod hic dies tibi suadet, quo casus meus te docuit quam caduca et volubilis esset Fortuna». Plus monendo perfecit quam si precatus esset; nam magnitudinem animi eius interritam, nec fortuna infractam admiratus, non misericordia solum, sed etiam honore hostem excipere Alexander dignatus est. Aegrum curavit haud secus quam si pro ipso pugnasset, confirmatum (= una volta ristabilito) contra spem omnium in amicorum numerum recepit; mox donavit ampliore regno quam antea tenuerat. Alexander enim ab hostibus magis cupiebat existimari et amari quam a civibus. Nam credebat a suis magnitudinem suam destrui posse; eandem clariorem fore quo maiores fuissent illi quos ipse vicisset.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38228
[emi53rm] - [2020-04-14 06:51:50]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!