banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un ambiguo sogno di Dario
Pagina 241 Numero 205

 DarIum, quamvis omnia in castris quieta essent, anxium de instantibus curis, agitabant etiam per somnium species imminentium rerum, quae varia significatione vates interpretabantur. Castra Alexandri magno ignis fulgore conlucere ei visa sunt et paulo post Alexander adduci ad ipsum in ea veste, in qua quondam ipse fuisset; deinde, equo per Babylonia vectus, subito cum ipso equo oculis subductus esse. Ad haec vatum varia interpretatio curam distrinxerat; alii laetum id regi somnium esse dicebant quod castra hostium arsissent et quod Alexander, deposita veste regia, Persicum et vulgarem habitum induisset. Quidam, contra, augurabantur castra Macedonum ardentia fulgorem et gloriam Alexandri portendere, quod, cum vestem Persicam induisset, id haud ambigue regnum Asiae indicaret, quoniam in eodem habitu fuisset Darius ea die, qua appellatus erat rex.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38183
[emi53rm] - [2020-04-01 07:43:34]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!