I prodigi rafforzano l’aspirazione di Mario al consolato

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I prodigi rafforzano l’aspirazione di Mario al consolato

 Uticae forte C. Mario, per hostias diis supplicanti, magna atque mirabilia haruspex dixerat: quae animo agitabat, fretus diis, cuncta prospere eventura esse. Illum iam antea consulatus ingens cupido exagitabat, ad quem capiundum praeter vetustatem familiaea alia omnia abunde erant: industria, probitas, militiae magna scientia, animus belli ingens, domi modicus, lubidinis et divitiarum victor, tantummodo gloriae avidus. Sed Marius, natus et omnem pueritiam Arpini altus, ubi primum aetas militiae patiens fuit, re militari, non Graeca facundia neque urbaniis munditiis sese exercuit: inter artes bonas integrum ingenium brevi adolevit. Ergo, ubi primum tribunatum militarem a populo petivit, plerisque faciem eius ignorantibus, facile factis notusb per omnes tribus declarabatur; deinde ab eo magistratu alium post alium sibi peperit, semperque in potestatibus eo modo agitabat ut dignus haberetur ampliore quam gerebatc. Tamen talis vir consulatum adpetere non audebat: etiam tum erant tempora in quibus alios magistratus plebs, consulatum nobilitas per manus inter se tradebat. Novus nemo tamen tam clarus neque tam egregiis factis erat, quin indignus illo honore et quasi pollutus haberetur. Igitur, ubi is haruspicis dicta eodem intendere videt, quo cupido animi hortabatur, a Metello petendi gratiA missionem rogat.
da Sallustio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38175

[emi53rm] - [2018-09-08 08:43:08]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile