Un popolo contro il governatore romano Verre

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un popolo contro il governatore romano Verre

 Herculis templum est apud Agrigentinos in quo est ex aere simulacrum ipsius Herculis tantae artis ut non facile dixerim quicquam me vidisse pulchrius. Id usque eo colitur, ut rictum eius ac mentum paulo sit attritius, quia in precibus cives ea osculari solent. Ad hoc templum servorum Verris armatorum fit concursus atque impetus ut signum auferrent. Clamor a vigilibus fanique custodibus tollitur; Verris servi primo cum obsistere ac defendere conarentur, male mulcati clavis ac fustibus repelluntur. Postea convulsis repagulis ecfractisque valvis demoliri signum ac vectibus labefactare conantur. Interea fama tota urbe percrebruit: expugnari deos patrios, manum servorum venisse. Nemo Agrigenti neque aetate tam adfecta neque viribus tam infirmis fuit quin illa nocte eo nuntio excitatus, surrexerit, telumque quod cuique fors offerebat arripuerit. Itaque brevi tempore ad fanum ex urbe tota concurritur et tanta fit lapidatio ut se in fugam dare Verris nocturni milites cogantur. Duo tamen sigilla perparvula tollunt, ne omnino inanes ad istum praedonem religionum revertantur.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38170

[darkshines] - [2016-05-23 20:02:00]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile