banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cesare si prepara alla battaglia
Pagina 224 Numero 188

 Caesar, necessariis rebus imperatis, ad cohortandos milites decucurrit et ad legionem decimam devenit. Milites non longiore oratione cohortatus, ut suae pristinae virtutis memoriam retinerent neu perturbarentur animo hostiumque impetum fortiter sustinerent, quod non longiore spatio hostes aberant quam telorum iactu, proelii committendi signum dedit. Atque in alteram partem item cohortandi causA profectus, pugnantibus occurrit. Temporis tanta fuit exiguitas hostiumque tam paratus ad dimicandum animus ut non modo ad insignia accomodanda, sed etiam ad galeas induendas scutisque tegimenta detrahenda tempus defuerit. Quam quisque ab opere in partem casu devenit quaeque prima signa conspexit, ad haec constitit, ne in quaerendis suis pugnandi tempus dimitteret. Instructo exercitu, magis ut loci natura deiectusque collis et necessitas temporis quam ut rei militaris ratio atque ordo postulabat, cum, diversis legionibus, aliae alia in parte hostibus resisterent saepibusque densissimis interiectis prospectus impediretur, neque certa subsidia conlocari neque quid in quaque parte opus esset provideri neque ab uno omnia imperia administrari poterant. Itaque in tanta rerum iniquitate fortunae quoque eventus varii sequebantur.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38160
[emi53rm] - [2020-09-06 07:13:03]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!