Considerazioni sul tempo libero


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Considerazioni sul tempo libero

 Libero tempore, cum soluta nobis est eligendi optio cumque nihil impedit quominus id, quod maxime placeat, facere possimus, omnis voluptas assumenda est, omnis dolor repellendus. Temporibus autem quibusdam, aut officiis debitis aut rerum necessitatibus, saepe eveniet ut et voluptates repudiandae sint et molestiae non recusandae. Itaque earum rerum, hic tenetur a sapiente delectus, ut aut reiciendis voluptatibus maiores alias (voluptates) consequatur aut perferendis doloribus asperiores repellat. Nunc autem explicabo voluptas ipsa quae qualisque sit. Non enim hanc solam sequimur, quae suavitate aliqua naturam ipsam movet et cum iucunditate quadam percipitur sensibus, sed maximam voluptatem illam habemus, quae percipitur, omni dolore detracto. Nam quoniam, cum privamur dolore, ipsa liberatione et vacuitate omnis molestiae gaudemus, omne id autem quo gaudemus, voluptas est, sicut omne, quo offendimur, dolor, et doloris omnis privatio est voluptas. Ut enim, cum cibo et potione fames sitisque depulsa est, ipsa detractio molestiae consecutionem affert voluptatis, sic in omni re doloris amotio successionem efficit voluptatis.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38150

[silvana] - [2016-09-25 15:27:47]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile