Cesare promette ai Galli d’intervenire in loro favore presso Ariovisto


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cesare promette ai Galli d’intervenire in loro favore presso Ariovisto

 His rebus cognitis, Caesar Gallorum animos verbis confirmavit pollicitusque est sibi eam rem curae futuram; magnam se habere spem, et beneficio suo et auctoritate adductum, Ariovistum finem iniuriis facturum esse. Hac oratione habitA, concilium dimisit. Et secundum ea multae res eum hortabantur, in primis, quod Haeduos fratres consanguineosque saepenumero a senatu appellatos, in servitute atque dicione videbat Germanorum teneri, eorumque obsides esse apud Ariovistum ac Sequanos intellegebat; quod in tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et rei publicae esse arbitrabatur. Paulatim autem Germanos consuescere Rhenum transire et in Galliam magnam eorum multitudinem venire populo Romano periculosum videbat neque homines feros ac barbaros temperaturos existimabat quin, cum omnem Galliam occupavissent, ut ante Cimbri ac Teutoni fecissent, in provinciam exirent atque inde in Italiam contenderent. [...] Ipse autem Ariovistus tantos sibi spiritus, tantam adrogantiam sumpserat, ut ferendus non videretur. Quamobrem placuit ei ut ad Ariovistum legatos mitteret, qui ab eo postularent ut aliquem locum medium utriusque conloquio deligeret.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38149

[silvana] - [2018-03-14 14:38:20]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile