banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Discorso di Dario ai suoi prima della battaglia di Isso
Pagina 215 Numero 179

 DarIus iam Ecbatana pervenerat. Caput Mediae urbs haec est: nunc tenent Parthi eaque aestiva agentibus sedes est. Adire deinde Bactra Darius decreverat sed, veritus ne celeritate Alexandri occuparetur, consilium iterque mutavit. Aberat ab eo Alexander stadia mille quingenta, sed iam nullum intervallum adversus velocitatem eius satis longum videbatur. Itaque proelio magis quam fugae se praeparabat: triginta milia peditum sequebantur, praeter hos funditorum et sagittariorum quattuor milia. Cum hoc agmine paulum declinavit viA militari, iussis praecedere lixis impedimentorumque custodibus. Consilio deinde advocato, haec dixit: «Ego vos per decora maiorum, qui totius Orientis regna cum memorabili laude tenuerunt, per illos viros quibus stipendium Macedonia quondam tulit, per tot navium classes in Graeciam missas, per tot tropaea regum oro et obtestor ut nobilitate vestra gentisque dignos spiritus capiatis, ut eadem constantiA animorum, qua praeterita tolerastis, experiamini quicquid deinde fors tulerit. Me certe in perpetuum aut victoria egregia nobilitabit aut pugna».
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38148
[emi53rm] - [2020-04-12 08:25:22]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!