Austerirà dei Romani antichi

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Austerirà dei Romani antichi

 Quaero ex vobis quid putetis de maiorum nostrum continentia: num ullam cupiditatem auri et argenti aut supellectilis habuisse videantur ii, qui hanc rempublicam tam praeclare fundatam reliquerunt? Ponite ante oculos unumquemque regum. Num quaeritur utrum Romulus ascenderit in caelum iis (per quelle cose), quae stulti bona appellant, an rebus gestis atque virtutibus? Quis dubitat quin tam gratae fuerint diis immortalibus fictiles urnulae, a Numa Pompilio oblatae, quam felicataea aliorum paterae? Omitto reliquos reges: sunt enim omnes pares inter se, praeter Superbum. At quaero quid ad necem Porsenae C. Mucium impulerit sine ulla spe salutis suae; quae vis Coclitem contra omnes hostium copias tenuerit in ponte solum. Dicite igitur utrum similes esse malitis alicui horum, qui marmoreis tectis, ebore et auro fulgentibus, qui signis et tabulis abundant, an C. Fabricio, qui nihil earum rerum habuit, nihil habere voluit. Non dubito quin omnes fateamini laudabiliorem esse Fabricii continentiam.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38130

[silvana] - [2016-09-18 12:00:06]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile