L’uomo è un essere razionale

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L’uomo è un essere razionale

 Sed illud dico: me nullo modo tibi prodesse posse magis quam si tibi bonum tuum ostendo, si te a mutis animalibus separo, si cum deo pono. Cur vires corporis alis et exerces? Pecudibus ferisque istas maiores natura concessit. Quid excolis formam? Cum omnia feceris, a mutis animalibus decore vincEris. Quid capillum ingenti diligentiA comis? Cum illum vel effuderis more Parthorum vel Germanorum modo vinxeris vel, ut Scythae solent, sparseris, in quolibet equo densior iactabitur iuba, horrebit in leonum cervice formosior. Cum te ad velocitatem paraveris, par lepusculo non eris. Vis tu, relictis in quibus vinci te necesse est, dum in aliena niteris, ad bonum reverti tuum? Quod hoc est? Animus scilicet emendatus ac purus, aemulator dei, super humana se extollens, nihil sui extra se ponens. Rationale animal es. Quod ergo in te bonum est? Perfecta ratio. Hanc tu ad suum finem hinc evoca, sine , in quantum potest, plurimum crescere. Tunc beatum esse te iudica, cum tibi ex te gaudium omne nascetur, cum, visis quae homines eripiunt, optant, custodiunt , nihil inveneris, non dico quod malis, sed quod velis .
da Seneca


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38120

[silvana] - [2016-09-25 19:20:52]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile