Esempi di longevità


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Esempi di longevità

 Siciliae rector Hiero ad nonagesimum annum pervenit. Masinissa, Numidiae rex, hunc modum excessit, regni spatium sexaginta annis emensus, ante omnes homines robore senectae admirabilis. Constat enim eum nullo umquam imbre, nullo frigore ut caput suum veste tegeret adduci potuisse. Arganthonius Gaditanusa diu regnavit: Asinius Pollio in tertio historiarum suarum librum octoginta illum annos explevisse commemorat, et ipse (erat) nervosae vivacitatis haud parvum exemplum. Huius regis consummationem annorum minus admirabilem faciunt Aethiopes, quos Herodotus scribit centesimum et vicesimum annum transgredi, et Indi, de quibus Ctesias idem scribit, et Epimenides Cnosius, quem Theopompus dicit septem et quinquaginta et centum annos vixisse. Hellanicus vero ait quosdam ex gente Epiorum, quae pars Aetoliae est, ducenos explere annos, adfirmans etiam quosdam ex his maximarum virium staturaeque praecipuae trecentesimum annum cumulavisse. Alexanderb vero in eo volumine, quod de Illyrico tractu composuit, adfirmat Dandonem quendam ad quingentesimum usque annum nulla ex parte senescentem processisse.
da Valerio Massimo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38115

[silvana] - [2016-10-17 17:48:44]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile