Cicerone scrive a Varrone

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cicerone scrive a Varrone

 Cicero M. Varroni s.d.
Ex iis litteris, quas Atticus a te missas mihi legit, quid ageres et ubi esses cognovi; quando autem te visuri essemus, nihil sane ex iisdem litteris potui suspicari: in spem tamen venio appropinquare tuum adventum. Qui mihi utinam solacio sit! Tu certe potes me aut ego te fortasse aliqua re iuvare. Scito enim me, postea quam in urbem venerim, redisse in gratiam (= in buoni rapporti) cum veteribus amicis, id est cum libris, etsi non eorum usum dimiseram quod iis suscensErem, sed quod eorum me pudebat: videbar enim mihi, cum me in res turbulentissimas infidelissimis sociis demisissem, praeceptis illorum non satis paruisse. Ignoscunt libri mihi, revocant in consuetudinem pristinam teque, quod in ea permanseris, sapientiorem quam me dicunt fuisse. Quam ob rem, quoniam placatis iis utor, videor sperare debere, si te viderim, et ea quae premant et ea quae impendeant, me facile laturum esse. Itaque primo vere, sive in Tusculano sive in Cumano sive – quod minime velim – Romae, dum modo simul simus, perficiam profecto ut id utrique nostrum commodissimum esse videatur. Vale.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38093

[degiovfe] - [2019-05-17 21:23:06]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile