Milziade cerca di liberare le colonie greche dell’Asia Minore dal dominio persiano

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Milziade cerca di liberare le colonie greche dell’Asia Minore dal dominio persiano

 Temporibus illis Persarum rex DarEus, ex Asia in Europam exercitu traiecto, Scythis bellum inferre decrevit: itaque pontem fecit in Histro flumine, quo copias traduceret. Eius pontis, dum ipse abesset, custodes reliquit principes, quos secum ex Ionia et Aeolide duxerat; quibus singulis earum urbium perpetua dederat imperia. Sic enim facillime putavit se Graeca lingua loquentes, qui Asiam incolerent, sub suA retenturum potestate, si amicis suis oppida tuenda tradidisset, quibus, se oppresso, nulla spes salutis relinqueretur. In hoc fuit tum numero Miltiades, cui illa custodia credita est. Hic, cum crebri afferrent nuntii male rem gerere DarEum premique a Scythis, Miltiades hortatus est pontis custodes, ne a fortuna datam occasionem liberandae Graeciae dimitterent. Nam si cum iis copiis, quas secum transportaverat, interisset DarEus, non solum Europam fore tutam, sed etiam eos, qui Asiam incolerent, Graeci genere, liberos a Persarum futuros dominatione et periculo; id et facile effici posse; ponte rescisso, regem vel hostium ferro vel inopiA paucis diebus interiturum esse. Ad hoc consilium cum plerique accederent, tamen Histiaeus Milesius, ne res conficeretur, obstitit : huius cum sententiam plurimi essent secuti, Miltiades Chersonesum reliquit ac rursus Athenas migravit.\
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38092

[emi53rm] - [2019-09-14 16:44:46]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile