Lucio Vero, imperatore e soldato

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Lucio Vero, imperatore e soldato

 Primus ipse in agmine haud saepius equo vehi quam pedibus fatisci; tam solem torridum facile quam serenum ferre; pulverem confertum pro nebulis pati, sudorem in armis ut in ludicris insuper habere, caput apertum soli et imbribus et grandini et nivibus neque vel adversus tela munitum praebere; spectandis in campo militibus operam dare et aegros intervisere; non incuriose per militum contubernia transire, sed forte temere Syrorum munditias Pannonioruma inscitias introspicere; de cultu cuiusque ingenium arbitrari. Sera ipse post decisa negotia lavatus: mensa sobria, victu in castris plebeio: vinum loci, aquam temporis bibere: primam vigiliam facile vigilare, postremam, iamdudum expergitus, opperiri: labore magis quam otio laetari: otio ad laborem abuti: vacua militaribus tempora civilibus negotiis occupare. In penuria subita ramis nonnumquam et frondibus pro supellectile usus est, caespitem interdum ut torum incubans. Somnum cepit labore paratum, non silentio quaesitum. Graviora demum perverse facta severe animadvertit, leviora sciens dissimulavit: locum poenitendi reliquit. Nam delicta sua plerique, dum ignorari putant, corrigunt: ubi manifesta sciunt, impudentia obfirmantur
da Frontone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38077

[silvana] - [2018-02-22 16:59:55]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile