Avere paura è inutile


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Avere paura è inutile

 Inhonesta est atque inanis omnis trepidatio et sollicitudo: non sapientis est, si aliquod timetur malum, dum expectatur, quasi iam venisset, urgeri. Stultus autem, ne quidquid patiatur timet, et iam metu patitur. Quaemadmodum in corporibus infirmis languorem signa praecurrunt – quaedam enim segnitia enervis est et sine labore ullo lassitudo et oscitatio et horror (tremito) membra percurrens – sic infirmus animus multo ante quam opprimatur malis quatitur; praesumit illa et ante tempus cadit. Quid autem dementius est quam angi futuris nec se tormento reservare, sed arcessere sibi miserias et admovere? Quas optimum est differre, si discutere non possis. Vis scire futuro neminem debere torqueri? Quicumque audierit post quinquagesimum annum sibi patienda supplicia, non perturbatur nisi si in medium spatium transiluerit et se in illam saeculo (= generazione) post futuram sollicitudinem immiserit: eodem modo fit ut animos libenter aegros et captantes causas doloris vetera atque obliterata contrastent. Et quae praeterierunt et quae futura sunt absunt: neutra sentimus.
da Seneca


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38009

[silvana] - [2015-11-12 19:40:20]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile