Infanzia di Servio Tullio

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Infanzia di Servio Tullio

 Eo tempore in regia Tarquini Prisci prodigium fuit visu eventuque mirabile: puero dormienti, cui Servio Tullio erat nomen, caput arsisse ferunt, multorum in conspectu. Plurimo igitur clamore inde ad tantae rei miraculum orto, tradunt regem et reginam excitos esse et, cum quidam familiarium aquam ad restinguendam flammam ferret, ab regina eum retentum esse et, sedato tumultu, eam moveri vetuisse puerum, donec sua sponte experrectus esset, dicens mox cum somno et flammam abisse. Tum, obducto in secretum viro, Tanaquil inquit: «Viden (= Videsne) tu puerum hunc, quem tam humili cultu educamus? Scire licet hunc puerum lumen quondam rebus nostris dubiis futurum esse praesidiumque regiae adflictae; proinde materiam ingentis publice privatimque decoris omni indulgentia nostra nutriamus». Inde puer tamquam liber habitus, eruditus est iis artibus quibus ingenia ad magnae fortunae cultum excitantur. Evenit facile quod diis cordi esset: iuvenis evasit vere indolis regiae nec cum quaereretur gener Tarquinio, quisquamc Romanae iuventutis ulla arte conferri potuit: itaque filiam suam Servio Tullio rex despondit.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38007

[darkshines] - [2016-09-01 19:23:39]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile