banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Battaglia tra Romani e Cartaginesi presso Grumento
Pagina 146 Numero 97

 Hannibal, undique contracto exercitu quem in hibernis aut in praesidiis agri Bruttii habuerat, in Lucanos ad Grumentum venit, spe recipiendi oppida, quae per metum ad Romanos defecissent. Eodem a Venusia consul Romanus Claudius Nero, exploratis itineribus, contendit et mille fere et quingentos passus castra ab hoste locat. Castra Punica ac Romana interiacebat campus : colles imminebant nudi sinistro lateri Carthaginiensium, dextro Romanorum. Hannibal, castris evadere cupiens, totis viribus in aciem descendebat. Tum consul quinque cohortes, additis quinque manipulis, nocte iugum superare et in aversis vallibus considere iubet; tempus exsurgendi ex insidiis et adgrediendi hostem Ti. Claudium Asellum tribunum militum et P. Claudium praefectum socium edocet, ipse luce prima copias omnes peditum equitumque in aciem eduxit. Paulo post et ab Hannibale signum pugnae propositum est clamorque in castris ad arma discurrentium est sublatus; inde equites peditesque certatim portis ruere ac palam per campum properare ad hostes. Quos ubi effusos consul videt, tribuno militum tertiae legionis imperat ut equites legionis quam maximo impetu possit in hostem emittat. At mox pavor incussus et fuga passim fieri a Carthaginiensibus coepta est : minor caedes fuit quia propinquitas castrorum breviorem fugam perculsis fecit.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37994
[silvana] - [2015-11-18 16:29:36]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!