La Germania

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La Germania

 Germania ripis Rheni usque ad Alpes a meridie ipsis Alpibus, ab oriente Sarmaticarum confinio gentium, qua septentrionem spectat, Oceanico litore obducta est. Terra ipsa multis impedita fluminibus, multis montibus aspera et magna ex parte silvis ac paludibus invia. Qui habitant immanes sunt animis atque corporibus et ad insitam feritatem vaste utraque exercent, bellando animos, corpora adsuetudine laborum, maxime frigoris. Nudi agunt, antequam puberes sint et longissima apud eos pueritia est. Viri sagis velantur aut libris arborum, quamvis saeva hieme. Nandi non patientia tantum illis, studium etiam est. Bella cum finitimis gerunt, causas eorum ex libidine arcessunt, neque imperitandi prolatandique quae possident (namque ne illa quidem enixe colunt), sed ut circa ipsos quae iacent vasta sint. Ius in viribus habent adeo ut ne latrocinii quidem pudeat, tantum hospitibus boni sunt mitesque supplicibus. Victu ita asperi incultique sunt ut cruda etiam carne vescantur. Gens bellatrix, libera, indomita est et usque eo immanis atque ferox ut feminae etiam bella cum viris ineant.
da Pomponio Mela


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37993

[silvana] - [2015-11-06 16:21:53]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile