La realizzazione a Roma di tre acquedotti


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La realizzazione a Roma di tre acquedotti
Pagina 144 Numero 93

 Ab Urbe condita per annos quadringentos quadraginta unum contenti fuerunt Romani usu aquarum, quas aut ex Tiberi aut ex puteis aut ex fontibus hauriebant. Anno trigesimo post initium Samnitici belli aqua Appia Urbem inducta est, Appio Claudio Caeco censore, qui etiam viam Appiam a portA CapenA usque ad urbem Capuam muniendam curavit. Post annos quadraginta quam Appia perducta erat, M. Curius Dentatus, qui censuram cum Lucio Papirio Cursore gessit, Anionis, qui nunc Vetus dicitur, aquam perducendam in Urbem ex manubiis, de Pyrrho captis, locavit. Post biennium deinde actum est in senatu de consummando eius aquae opere. Tum ex senatus consulto duumviri aquae perducendae creati sunt Curius, qui eam locaverat, et Fulvius Flaccus. Post annos centum viginti septem, cum Appiae Anionisque ductus vetustate quassati privatorum etiam fraudibus interciperentur, datum est a senatu negotium Marcio, eorum ductuum reficiendorum ac vindicandorum. Et quoniam incrementum urbis exigere videbatur ampliorem modum aquae, eidem mandatum est a senatu ut curaret quatinus alias aquas, quas posset, in Urbem perduceret: Marcius priores ductus restituit et tertiam illis uberiorem aquam perduxit, cui ab auctore Marciae nomen est.
da Frontino


Oggi hai visualizzato 4 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 11 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37990

[silvana] - [2015-12-01 12:18:25]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile