Cicerone si pronuncia a favore della condanna a morte dei catilinari

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cicerone si pronuncia a favore della condanna a morte dei catilinari

 Quare, patres conscripti, incumbite ad salutem rei publicae. Nolite putare in vestrae severitatis iudicium nunc adduci T. Gracchum qui iterum tribunus plebis fieri voluit, C. Gracchum, qui agrarios concitare conatus est, aut L. Saturninum, qui C. Memmiuma occidit: tenentur ii, qui ad urbis incendium, ad omnium caedem Romae restiterunt. Tenentur litterae, signa, uniuscuiusque confessio. Catilina in consilium iniit ut, interfectis omnibus civibus, nemo ad deplorandum populi Romani nomen relinqueretur. Haec omnia indices detulerunt, rei confessi sunt, vos multis iam iudiciis antea iudicavistis, primum quod mihi gratias egistis singularibus verbis, deinde quod P. Lentulum se abdicare praeturA coegistis; tum quod eum et ceteros, de quibus iudicastis, in custodiam dandos censuistis; postremo quod hesterno die praemia legatis Allobrogumb dedistis amplissima. Quae sunt omnia eius modi ut ii sine ulla dubitatione a vobis coniurati iam damnati esse videantur. Sed ego tamen institui referre ad vos, patres conscripti, tamquam integrum, et de facto, quid iudicetis, et de poena, quid censeatis. Ego magnum in re publica versari furorem iam pridem videbam, sed hanc tantam et tam exitiosam haberi coniurationem a civibus numquam putavi. Nunc, quocumque vestrae mentes inclinant atque sententiae, ante noctem statuatis.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37978

[silvana] - [2016-10-18 13:19:18]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile