Cicerone critica l’eccessiva passione per le opere d’arte


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cicerone critica l’eccessiva passione per le opere d’arte

 In magna familia stultorum sint habendi ii quos Corinthia opera, quos aedificia magnifica nimis delectant: in civitate, qui se istarum rerum cupiditatibus dediderunt, ipsius servitutis locum paene infimum obtinent. Gere animum laude dignum! Aetionis tabula te stupidum detinet aut signum aliquod Polycleti: cum video te intuentem, admirantem, servum esse ineptiarum iudico. «Nonne igitur sunt illa festiva ?» inquis. Sint sane (nam nos quoque oculos eruditos habemus), sed ita venusta ista habeantur, non ut vincla virorum sint, sed ut oblectamenta puerorum. Quid enim censes? Si L. Mummius aliquem istorum videret matellionem Corinthium cupidissime tractantem, cum ipse totam Corinthum contempsisset, utrum illum civem excellentem an atriensem diligentem putaret ? Revivescat M. Curio aut eorum aliquis, quorum in villa ac domo nihil splendidum et ornatum fuit praeter se ipsos, et videat aliquem, summis populi beneficiis usum, barbatulos mullos exceptantem de piscina et pertractantem et murenarum copiA gloriantem: nonne hunc hominem servum iudicet, ne in familia quidem dignum maiore aliquo negotio?
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37977

[biancafarfalla ] - [2016-10-05 16:35:19]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile