✔ StaturA fuit prope iustA, corpore maculoso et faetido, subflavo capillo, vultu pulchro magis quam venusto, oculis caesis et hebetioribus, cervice obesa, ventre proiecto, gracillimis cruribus, valitudine prospera (nam qui [= sebbene] luxuriae immoderatissimae esset, ter omnino per quattuordecim annos languit, atque ita ut neque vino neque consuetudine reliqua abstineret); circa cultum habitumque adeo pudendus, ut comam semper in gradusa formatam peregrinatione Achaicab etiam pone cervicem summiserit, ac, plerumque synthesinam indutus, ligato circum collum sudario, prodierit in publicum sine cinctu et discalciatus. Liberalis disciplinas omnis fere puer attigit. Sed a philosophia eum mater avertit, monens imperaturo contrariam esse; a cognitione veterum oratorum Seneca praeceptor, quo diutius in admiratione sui detineret. Itaque ad poeticam pronus carmina libenter ac sine labore composuit nec, ut quidam putant, aliena pro suis edidit. VenEre in manus meas pugillares libellique, cum quibusdam notissimis versibus, ipsius chirographo scriptis, ut facile appareret non tralatos aut dictitante aliquo exceptos; ita multa et deleta et inducta et superscripta inerant. Habuit et pingendi fingendique non mediocre studium.
Svetonio
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37964[emi53rm] - [2019-12-06 07:15:54]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!