Le formiche


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le formiche

 Post grande intervallum dum solus in eremo sedeo, et praeter coelum terramque nihil video, coepi mecum tacitus volvere, et inter multa, contubernii quoque monachorum recordari, maximeque vultum Patris mei, qui me erudierat et nutrierat. Sicque cogitans, aspicio formicarum gregem angusto calle fervEre. Videres (= Avresti potuto vedere) onera maiora quam corpora. Aliae herbarum quaedam semina forcipe oris trahebant; aliae egerebant humum de foveis; et aquarum meatus aggeribus excludebant. Illae venturae hiemis memores, ne madefacta humus in herbam horrea verteret, illata semina praecidebant; hae luctu celebri corpora defuncta deportabant. Quodque magis mirum est in tanto agmine, egrediens non obstabant intranti; quin potius si quam vidissent sub fasce et onere concidisse, suppositis humeris adiuvabant. Quid multa? Pulchrum mihi spectaculum dies illa praebuit. Unde recordatus Salomonis, ad formicarum solertiam nos mittentis, et pigras mentes tali exemplo suscitantis, coepi taedere captivitatis, et monasterii cellulas mente quaerere, ac formicarum illarum desiderare similitudinem, ubi laboratur in medium, cum nihil cuiusquam proprium sit, omnibus omnia sunt.
da Germanico


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37947

[silvana] - [2015-11-05 15:49:47]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile