banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il sepolcro del re etrusco Porsenna
Pagina 114 Numero 54

 Italicum labyrinthum dici convenit, quem fecit sibi Porsina, rex Etruriae, sepulchri causa. Sed cum excedat omnia fabulositas, utemur ipsius M. Varronis verbis. «Porsina sepultus sub urbe Clusio, in quo loco monumentum reliquit lapide quadrato quadratum, cuius singula latera pedes tricenos, alta quinquagenos sunt. In cuius basi quadrata intus labyrinthus inextricabilis, quo si quis introierit sine glomere lini, exitum invenire nequeat. Supra id quadratum pyramides stant quinque, quattuor in angulis et in medio una, latae pedes quinos septuagenos, altae centenos quinquagenos, ita fastigatae, ut in summo orbis aeneus et petasus (cupola) unus omnibus sit impositus, ex quo pendent exapta catenis tintinnabula, quae vento agitata longe sonitus referunt. Supra quem orbem quattuor pyramides stant», quarum altitudinem Varronem puduit adicere; fabulae Etruscae tradunt Porsinam hac vesana dementia regni vires fatigasse.
Plinio il Vecchio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37942
[degiovfe] - [2019-05-12 10:27:18]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!