Cesare, giunto in Africa, invoca soccorsi dalla Sicilia


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cesare, giunto in Africa, invoca soccorsi dalla Sicilia
Pagina 109 Numero 44

 Caesar interim, cum de suo adventu dubitatio in provincia esset neque quisquam crederet ipsum, sed aliquem legatum in Africam cum copiis venisse, conscriptis litteris (= con una lettera circolare), circum provinciam omnes civitates facit de suo adventu certiores. Interim nobiles homines ex suis oppidis profugere et in castra Caesaris devenire et de adversariorum eius crudelitate acerbitateque commemorare coeperunt. Quorum lacrimis querelisque Caesar commotus, cum antea constituisset stativis castris aestate inita, cunctis copiis auxiliisque accitis, bellum cum suis adversariis gerere, instituit, litteris celeriter in Siciliam ad Allienum et Rabirium Postumum conscriptis et per catascopum missis, ut, sine mora ac nulla excusatione hiemis ventorumque, quam celerrime exercitus sibi transportaretur: Africam (provinciam) perire funditusque everti ab suis inimicis; quod nisi celeriter sociis foret subventum, praeter ipsam Africam terram nihil, ne tectum quidem quo se reciperent, ab illorum scelere insidiisque reliquum futurum. Atque ipse erat in tanta festinatione et exspectatione ut postero die quam misisset litteras nuntiumque in Siciliam, classem exercitumque morari diceret, dies noctesque oculos mentemque ad mare depositos derectosque haberet.
da Bellum Africum


Oggi hai visualizzato 2 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 13 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37932

[silvana] - [2016-01-17 16:29:50]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile