Epaminonda si sottrae alla condanna capitale

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Epaminonda si sottrae alla condanna capitale

 Lex erat Thebis, quae morte multabat, si quis imperium diutius retinuisset quam lege praefinitum foret. Epaminondas quattuor mensibus diutius, quam populus iusserat, gessit imperium ut bellum contra Lacedaemonios, quod susceperat, perficeret. Itaque, postquam domum reditum est, hoc crimine accusatus est: [...] at ille in iudicium venit, nihil eorum negavit quae adversarii crimini dabant omniaque confessus est neque recusavit legis poenam, sed unum ab iis petivit, ut in periculo (= nella motivazione) suo inscriberent: «Epaminondas a Thebanis morte multatus est, quod eos coegit apud Leuctraa superare Lacedaemonios, quos ante se imperatoremb nemo Beotorum ausus est aspicere in acie et quod uno proelio universam Graeciam in libertatem vindicavit eoque res utrorumquec perduxit, ut Thebani Spartam oppugnarent, Lacedaemonii satis haberent si salvi esse possent, neque prius bellare destitit quam, Messene restitutA, urbem eorum obsidione clausit». Haec cum dixisset, risus omnium cum hilaritate coortus est neque quisquam iudex ausus est de eo ferre suffragium. Sic a iudicio capitis maximA discessit gloriA.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37931

[emi53rm] - [2020-03-09 12:07:27]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile