Curiosi stratagemmi per inviare lettere criptate


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Curiosi stratagemmi per inviare lettere criptate
Pagina 108 Numero 42

 In vetere historia rerum Poenicarum legimus virum quemdam inlustrem – sive ille Hasdrubal sive quis alius est – epistulam scriptam de rebus arcanis hoc modo abscondisse: pugillaria nova nondum etiam cerA inlita accepisse, litteras in lignum incidisse, postea tabulas, ut solitum est, cerA conlevisse easque tabulas tamquam non scriptas, cui facturum id praedixerat, misisse; eum deinde ceram derasisse litterasque incolumes ligno incisas legisse. Est et alia in monumentis rerum Graecarum quaedam profunda et inopinabilis latebra, barbarico astu escogitata. Histiaeus nomine fuit loco natus in terra Asiae non ignobili. Asiam tunc tenebat imperio rex Darius. Is Histiaeus, cum in Persis apud Darium esset, Aristagorae cuipiam res quasdam occultas nuntiare furtive scripto volebat: servo suo, diu oculos aegros habenti, capillum ex capite omni tamquam medendi gratiA deradit caputque eius leve (depilato) in litterarum formas conpungit. His litteris quae voluerat perscripsit, hominem postea, quoad capillus adolesceret, domo continuit. Ubi id factum est, ire ad Aristagoran iubet et dixit: «Cum ad eum veneris, mandasse me dicito, ut caput tuum deradat». Servus, ut imperatum erat, ad Aristagoran venit mandatumque domini adfert: ille id fecit, ita litterae perlatae sunt.
da Gellio


Oggi hai visualizzato 12 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 3 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37930

[silvana] - [2015-11-08 18:41:34]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile