Mophis alleato di Alessandro Magno

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Mophis alleato di Alessandro Magno

 Ultra Indum quidam Mophis, Taxilis filius, qui, iam patre vivo, Alexandri amicitiae ob eius res gestas cupidus fuisset, patre mortuo, legatos ad Alexandrum misit oratum quid vellet: utrum se regnum paternum obtinere an alium quem missurus esset. Id ubi Alexander audivit, animum eius ac sententiam singularem admiratus est. Mophis autem neque nomen mutare neque vestem regiam volebat sumere; itaque Alexandri adventum expectabat. Deinde Alexander, commeatu militibus dispertito, exercitum in naves oneravit flumenque transportavit. Id ubi Mophis audivit, Alexandrum advenisse, libens cum exercitu atque elephantis profectus est. Hunc ubi Alexander agmine conferto obviam venientem conspexit, veritus ne hostis adventus esset, continuo pronuntiari iussit ut milites armarentur. Id ubi Mophis intellexit, iussit suos consistere atque hastas erigere : ipse solus adequitans longe antecessit. Ubi Alexander id vidit, item contra suos antecessit, solus soli parem se existimans. Deinde congressi, dextras dederunt et amicitiam fecerunt.
da Epitome rerum gestarum Alexandri


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37929

[silvana] - [2016-01-15 17:00:46]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile