banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Alessandro fa visita alla madre e alla moglie di Dario
Pagina 97 Numero 35

 Alexander praemittit ad captivas eos qui nuntiarent ipsum venire. InhibitA comitantium turbA, rex tabernaculum cum Hephaestione intrat. Is longe omnium amicorum carissimus erat regi, cum ipso pariter eductus, secretorum omnium arbiter. Et sicut aetate par erat regi, ita corporis habitu praestabat. Ergo reginae (le donne della famiglia regale), illum esse regem ratae, suo more quam honorificentissime veneratae sunt. Tum, monstrantibus spadonibus, quis Alexander esset, Sisigambis advoluta est pedibus eius, ignorationem numquam antea visi regis excusans. Quam manu adlevans, rex dixit: «Non errasti, mater: nam et hic Alexander est». Tunc quidem Alexander ita se gessit ut omnes ante eum reges et continentiA et clementiA vincerentur: omnem cultum reddi feminis iussit, nec quicquam ex pristinae fortunae magnificentiA captivis praeter fiduciam defuit.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37917
[emi53rm] - [2020-04-17 06:48:14]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!