L’ossequiosità genera amici, la verità antipatia


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L’ossequiosità genera amici, la verità antipatia

 Verum est quod in Andriaa Terentius dicit: «Obsequium amicos, veritas odium parit». Molesta veritas est, quoniam ex ea nascitur odium, quod est venenum amicitiae, sed obsequium multo molestius est. Maxima autem culpa est in eo qui et veritatem aspernatur et in fraudem obsequio impellitur. Omni igitur hac in re habenda ratio et diligentia est, primum ut monitio acerbitate, deinde ut obiurgatio contumeliA careat: in obsequio autem – quoniam hoc Terentiano verbo libenter utimur – comitas adsit; adsentatio, vitiorum adiutrix, procul amoveatur, quae non modo amico, sed ne libero quidem digna est. Aliter enim cum tyranno, aliter cum amico vivitur. Qui autem aures clausas habet, nihil veri ab amico auditurus, huius salus desperanda est. Ut igitur et monere et moneri proprium est verae amicitiae et alterum libere facere, non aspere, alterum patienter accipere, non repugnanter, sic habendum estb nullam in amicitiis pestem esse maiorem quam adulationem, blanditiam, adsentationem. Cum autem omnium rerum simulatio vitiosa est, quia tollit iudicium veri idque adulterat, tum amicitiae repugnat maxime: delet enim veritatem, sine qua nomen amicitiae valere non potest.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37904

[silvana] - [2015-11-10 19:18:14]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile