La casa di Attico

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La casa di Attico

 Neque vero Atticus minus bonus pater familias habitus est quam civis. Nam cum esset pecuniosus, nemo illo minus fuit emax, minus aedificator. Neque tamen in primis non bene habitavit omnibusque optimis rebus usus est. Nam domum habuit in colle Quirinali, ab avunculo hereditate relictam; cuius amoenitas non aedificio, sed silva, constabat. Ipsum enim tectum, antiquitus constitutum, plus salis quam sumptus habebat: in quo nihil commutavit, nisi si quid vetustate coactus est. Usus est familiA, si utilitate iudicandum est, optimA; si formA, vix mediocri. Nam in ea erant pueri litteratissimi, anagnostae optimi et plurimi librarii, ut ne pedissequus quidem quisquam esset, qui non utrumque horum pulchre facere posset; pari modo artifices ceteri, quos cultus domesticus desiderat, apprime boni erant. Neque tamen horum quemquam nisi domi natum domique factum habuit; quod est signum non solum continentiae, sed etiam diligentiae. Nam et non intemperanter concupiscere, quod a plurimis videas , continentis debet duci, et potius diligentia quam pretio parare non mediocris est industriae. Elegans, non magnificus; splendidus, non sumptuosus: omnisque diligentia munditiam, non affluentiam affectabat.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37903

[emi53rm] - [2019-12-27 11:31:53]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile