Cicerone sostiene la candidatura a pretore di Lamia

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cicerone sostiene la candidatura a pretore di Lamia

 Permagni interest quo tempore tibi haec epistula reddita sit, utrum cum sollicitudinis aliquid haberes an cum ab omni molestia vacuus esses: itaque praecepi ei, quem ad te misi, ut tempus observaret epistulae tibi reddendae. Si, ut spero, nihil te perturbat, nihil impedit, et ille, cui mandavi satis scite et commode tempus cepit ad te adeundi, confido me quod velim a te facile impetraturum. L. Lamia praeturam petit. Magna vetustas, magna consuetudo intercedit, quodque plurimum valet, nihil mihi eius familiaritate est iucundius magnoque praeterea beneficio eius sum obligatus : nam Clodianis temporibus, cum equestris ordinis princeps esset proque mea salute acerrime propugnaret, a Gabinio consule relegatus est, quod ante id tempus civi Romano Romae contigit nemini. Hoc cum populus Romanus meminit, me ipsum non meminisse turpissimum est. Quapropter, persuade tibi, mi Brute, me ipsum petere praeturam : ego suscepi totum negotium. Nunc si me tanti facis quanti certe facis, quoniam equitum centurias tenes inque iis regnas, mitte ad Lupum nostrum, ut is nobis eas centurias conficiat .
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37890

[mastra] - [2015-11-08 02:08:32]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile