banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Le pene per i ladri ad Atene e a Roma
Pagina 72 Numero 16

 Draco Atheniensis vir bonus multAque esse prudentiA existimatus est iurisque divini et humani peritus fuit. Is Draco primus leges tulit in quibus furem capite damnandum esse et alia pleraque nimis severe censuit sanxitque. Eius igitur leges, quoniam videbantur acerbiores, non decreto sed tacito inletteratoque Atheniensium consensu, oblitteratae sunt. Postea leges mitiores a Solone compositae sunt: is sua lege non, ut Draco antea, mortis, sed dupli poenA vindicandum esse in fures existimavit. Decemviri nostri, qui post reges exactos leges in XII tabulis scripserunt, in puniendis omnium generum furibus neque parem severitatem neque nimis lenitatem adhibuerunt. Nam furem, qui manifesto furto prensus esset, tum demum occidi permiserunt si aut, cum faceret furtum, nox esset, aut interdiu telo se, cum prenderetur, defenderet. Ex ceteris autem manifestis furibus iusserunt liberos verberari addicique (= essere assegnati come schiavi) ei, cui furtum factum esset, si id luci fecissent neque se telo defendissent; servos item furti manifesti prensos verberibus adfici et saxo praecipitari.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37889
[silvana] - [2018-01-09 16:06:23]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!