banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un corvo spiritoso
Pagina 70 Numero 13

 Cum post Actiacam pugnam Augustus Romae amplissimum ageret triumphum, ei occurrit quidam corvum manu tenens, quem docuerat hanc salutationem, adulationis plenam, dicere: «Ave Caesar, victor, imperator». Octavianus, cuius intererat animos civium sibi conciliare, admiratus est officiosam avem et viginti nummorum milibus emi iussit. Cum paulo in via processisset, eodem modo a psittaco salutatus est quem tantidem emit. Tantae liberalitatis exemplum sutorem pauperem sollicitavit, qui corvum suum instituere coepit ad eandem salutationem. Sed cum avis non respondEret, labore et impendio exhaustus, dominus dicere solebat: «Opera et impensa periit». Aliquando tamen, cum corvus coepisset dictatam salutationem dicere, Augustum in via exspectavit sutor, plenus bonae spei. Sed, cum audisset corvi verba, imperator talis salutationis incuriosus, respondit: «Satis talium salutatorum domi habeo». Tunc corvus, recordatus verborum, quibus dominus queri solebat, clara voce addidit: «Opera et impensa periit». Tantum salis admiratus, Caesar risit emique avem iussit tanti quanti nullam aliam adhuc emerat.
Macrobio

Oggi hai visualizzato 11.0 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 4 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37886
[emi53rm] - [2021-01-09 07:00:31]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!