La leggenda di Romolo


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La leggenda di Romolo
Pagina 55 Numero 3

 Romulus, patre Marte natus, cum Remo fratre dicitur ab Amulio rege Albano ob timorem infausti oraculi apud Tiberim expositus esse. Quo in loco cum sustentatus esset silvestris beluae uberibus, pastoresque eum sustulissent et in agresti cultu laboreque aluissent, Romulus perhibetur corporis viribus et animi ferocitate, ut adoleverit, tantum ceteros superavisse, ut omnes qui tum eos agros incolebant, aequo animo illi libenterque parErent. His comitibus cum se ducem praebuisset, oppressisse Longam Albam, validam urbem et potentem temporibus illis, Amuliumque regem interemisse fertur. Qua gloria parta, urbem novam condere et firmare statuisse dicitur. Urbi autem locum incredibili opportunitate delegit. Neque enim apud mare eam condidit; nam illius viri excellenti providentiae consilioque visi sunt non esse opportunissimi ad urbem pastorum situs maritimi. Maritimus enim et navalis hostis adesse potest antequam venturus esse nuntietur, quia nullam navigationis peritiam pastores habent nec maritimis vigiliis litora tutari sciunt.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato un brano.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 14 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37872

[darkshines] - [2017-09-25 15:11:09]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile