Piccoli patrimoni per grandi uomini

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Piccoli patrimoni per grandi uomini

Cum secundo Punico bello Cn. Scipio ex Hispania senatui scripsisset petens ut sibi successor mitteretur, quia filiam virginem adultae iam aetatis heberet, neque ei sine se dos expediri posset, senatus, ne res publica bono duce careret, patris sibi partes desumpsit; consilioque uxoris ac propinquorum Scipionis constituta dote, summam eius ex aerario erogavit ac puellam nuptum dedit. Dotis modus quadraginta milia aeris fuit; quo non solum humanitas patrum conscriptorum, sed etiam habitus veterum patrimoniorum cognosci potest: namque adeo fuerunt arta, ut Tuccia, Caesonis filia, maximam dotem ad virum decem aeris attulisse visa sit, et Megullia, quia cum quinquaginta milibus aeris mariti domum intravit, Dotatae cognomen invenerit. Idem senatus Fabricii Luscini Scipionisque filias ab indotatis nuptiis liberalitate sua vindicavit, quoniam paternae hereditatis praeter opimam gloriam nihil erat quod acceptum referrent. M. Scaurus autem quantulam a patre hereditatem acceperit in primo libro eorum, quos de vita sua tres scripsit, refert: ait enim sibi sex sola mancipia totumque censum quinque atque XXX milium nummum relictum. In hac ille pecunia futurus senatus princeps ntritus est spiritus.
da Valerio Massimo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37840

[silvana] - [2015-08-09 15:11:09]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile