L'oracolo di Delfi


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'oracolo di Delfi
Pagina 151 Numero 22

Templum Apollinis Delphis positum est in monte Parnaso, in rupe undique impendente. Ibi civitatem frequentia hominum fecit, qui ad admirationem maiestatis undique concurrentes in eo saxo consedere. Atque ita templum et civitatem non muri sed praecipitia, nec manu facta sed naturalia praesidia defendunt, prorsus ut incertum sit utrum munimentum loci an maiestas dei plus hic admirationis habeat. Media saxi rupes in formam theatri recessit. Quamombrem et hominum clamor et, si quando accidit, tubarum sonus, personantibus et respondentibus inter se rupibus, multiplex audiri ampliorque quam editur resonare solet. Quae res maiorem maiestatis terrorem ignaris rei et admiratione stupentibus plerumque adfert. In hoc rupis anfractu media ferme montis altitudine planities exigua est, atque in ea profundum terrae foramen, quod in oracula patet: ex quo frigidus spiritus, vi quadam velut vento in sublime expulsus, mentes vatum in vecordiam vertit impletasque dea responsa consulentibus dare cogit. Multa igitur ibi et opulenda regum populorumque visuntur munere, quae magnificentia sua reddentium vota gratam voluntatem et divina dei responsa manifestant.
da Giustino


Oggi hai visualizzato 10 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 5 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37836

[silvana] - [2015-08-08 17:29:15]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile