banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Annibale muove contro Acerra
Pagina 129 Numero 12

Hannibal spe potiundae Nolae adempta cum Acerras recessisset, Marcellus extemplo clausis portis custodibusque dispositis ne quis egrederetur, quastionem in foro de iis qui clam in conloquiis hostium fuerant habuit. Supra septuaginta damnatos proditionis securi percussit bonaque eorum iussit publica populi Romani esse et, summa rerum senatui tradita, cum exercitu omni profectus supra Suessulam castris positis, consedit. Poenus Acerras primum ad voluntariam deditionem conatus perlicere, inde postquam obstinatos videt, obsidere atque oppugnare parat. Ceterum Acerranis plus animi quam virium erat; itaque, desperata tutela urbis, ut circumvallari moenia viderunt, priusquam continuarentur hostium opera, per intermissa munimenta neglectasque custodias silentio noctis dilapsi, per vias inviaque, qua quemque aut consilium aut error tulit, in urbes Campaniae, quas satis certum erat non mutasse fidem, perfugerunt. Hannibal, Acerris direptis atque incensis, cum a Casilino dictatorem Romanum legionesque acciri nuntiassent, ne quid novi tam propinquis hostium castris Capuae quoque occurreret, exercitum ad Casilinum ducit.
Livio

Oggi hai visualizzato 5.0 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 10 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37809
[emi53rm] - [2020-09-08 08:50:02]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!