banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Senza titolo
Pagina 33 Numero 15

Cum in Africam venissem, nihil mea interfuit potius quam ut Masinissam regem convenirem, familiae nostrae iustis de causis amicissimum. Ad quem ut veni, complexus me senex conlacrimavit aliquantoque post suspexit ad caelum et «Gratias» inquit «tibi ago, summe Sol, vobisque, reliqui Caelites, quod, ante quam ex hac vita migro, conspicio in meo regno et his tectis P. Cornelium Scipionem, cuius ego nomine ipso recreor; itaque numquam ex animo meo discedit illius optimi atque invictissimi viri memoria». Deinde ego illum de suo regno, ille me de nostra re publica percontatus est, multisque verbis ultro citroque habitis ille nobis consumptus est dies. Postea, apparatu regio accepti, sermonem in multam noctem produximus, cum senex nihil nisi de Africano loqueretur omniaque eius non facta solum, sed etiam dicta meminisset. Deinde, ut cubitum discessimus, me diuturno itinere fessum, artior quam dolebat somnus complexus est. Mihi dormienti Africanus se ostendit, quem ubi agnovi, equidem cohorrui, sed ille «Ades» inquit «animo et omitte timorem, Scipio, et, quae dicam, trade memoriae. Videsne illam urbem, quae parere populo Romano coacta per me renovat pristina bella nec potest quiescere?» - ostendebat autem Carthaginem de excelso et pleno stellarum illustri et claro quodam loco - «ad quam tu oppugnandam nunc venis paene miles. Hanc hoc biennio consul evertes».
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37785
[mastra] - [2020-09-08 09:53:32]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!