banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Maschere tragiche e comiche a teatro
Pagina 327 Numero 3

Temporibus antiquis, apud Romanos theatrum ligneum, spectatores stantes (in piedi), scaena facta ad tempus (provvisoria) erant. Postea, Gneus Pompeius, primo saeculo ante Christum natum, primum theatrum e marmore lapideque construxit. Spectatores in sedilibus considebant, feminae secum pulvinaria portabant quae commoda erant. Velaria quae tendebantur a servis, eos protegebant a sole. Iis commoditatibus, incredibile dictu, Quintus Claudius Pulcher pulchritudinem addidit: erant pictae tabulae quae mutabant, si fabula variabat; hae effingebant portum, vel urbis vias, vel colles, vel silvam... Actores in scaenam intrabant per tres portas et se movebant in ea; interdum machinae scaenicae eos demittebant a summo ad immum, vel eos tollebant ad caelum, vel actores evanescebant per secretam viam. Musica, tibiae, lyrae, cithatae in scaena sonabant momentis dramaticis, vel comicis; spectatores fabulae participes erant et se oblectabant. multi noctem agebant in theatro ad situs et ambulatores bellaria, aquam, potiones vendebant. Feminae rare mimae erant, quia ipsa ars male accepta erat, ideo ipsi homines personas et vestes muliebres induebant et mutabant suam vocem in femininam. Narratio tragica vel comica erat: duo maximi comoediarum auctores fuerunt Titus Maccius Plautus et Publius Terentius Afer.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37722
[silvana] - [2015-08-03 17:58:50]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!