banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il supplizio dei parricidi
Pagina 147 Numero 29

Atheniensium sapientissimum Solonem dicunt fuisse, eum qui leges quibus hodie quoque utuntur scripsit. Is cum interrogaretur cur nullum supplicium constituisset in eum qui parentem necaverat, respondit se id neminem facturum esse putavisse. Sapienter fecisse dicitur, cum de eo nihil sanxerit quod antea commissum non erat, ne admonere videretur. Quanto nostri maiores sapientius egerunt! Qui, cum intellegerent nihil esse tam sanctum quod non aliquando violaret audacia, supplicium Quim cum intellegerent nihil esse tam sanctum quod non aliquando violaret audacia, supplicium in parricidas singulare excogitaverunt ut, quos natura ipsa retinere in officio non potuisset (puoi tradurre con il condizionale passato), ei magnitudine poenae a maleficio summoverentur. Insui voluerunt in culleum vivos atque ita in flumen deici. Singularem miramini sapientiam, iudices! Nonne videntur hunc hominem ex rerum natura sustulisse et eripuisse, cum ei repente caelum, solem, aquam terramque ademerint ut interfector eius, unde ipse natus esset, careret iis rebus omnibus ex quibus omnia nata esse dicuntur?
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37649
[silvana] - [2015-07-15 16:53:59]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!