banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Eloquenza di Augusto
Pagina 119 Numero 55

Eloquentiam studiaque liberalia ab aetate prima et cupide et laboriosissime exercuit. Mutinensi bello in tanta mole rerum et legisse et scripsisse et declamasse (= declamavisse) cotidie traditur. Nam deinceps neque in senatu nque apud populum neque apud milites locutus est umquam nisi meditat et composita oratione, quamvis non deficeretur ad subita extemporali facultate. Ac ne periculum memoriae adiret aut in ediscendo tempus absumeret, instituit recitare omnia. Sermones quoque cum singulis atque etiam cum Livia sua graviores non nisi scriptos et e libello habebat, ne plus minusve loqueretur ex tempore. Genus eloquendi secutus est elegans et temperatum, vitatis sententiarum ineptiis; praecipumque curam duxit sensus animi quam apertissime exprimere. Pronuntiabat dulci et proprio quodam oris sono dabatque assidue phonasco operam; sed non numquam, infirmatis faucibus, praeconis voce ad populum concionatus est.
Svetonio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37591
[silvana] - [2016-09-23 17:28:27]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!